- SABATIA
- I.SABATIAVada, apud Iul. Capitolin. in Pertinace c. 13. Tam parcus autem et tam lucri cupidus fuit; ut apud vada Sabatia mercaturas exercuerit Imperator, per homines suos non aliter, quam privatus solchat, vide Sabatia. Hinc Sabatica Tribus, memorata Liv. l. 6. c. 5. Tribus quatuor ex novis civibus additae; Stellatina, Tromentina, Sabatina, Narniensis: caeque viginti quinque tribuum numerum explevêre. Idem Sabatinorum, Campaniae populorum meminit l. 26. c. 33. Hodie in Academia Patisiensi Sabatine Gallis vocatur disputatio, diebus Sabbatinis olim solum, iam vero etiam aliis diebus haberi solita, in qua ex Logica et Ethica theses ventilantur, Rich.II.SABATIAregiuncula Tusciae, circa lacum Sabatinum, inter urbem Romam ad Ortum, et Tarquinios ad occasum, hodie Paesa di Anguillara. Baudrando il Ducato di Bracciano, tractus est Patrimonii, cum titulo Ducatus gentis Ursinae, versus oram maris Tyrrh. et lacum Sabatium, ubi oppid. Bracenum et Anguillaria, ac Palum Castrum, cum plurimis villis; ad aliquot milliar extensus. Ibi alias Sabata oppid. praecipuum et populi Sabatienses.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.